Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/378

Haec pagina nondum emendata est

366 LETTRE DE PIE IX.


deformior quam adversus Christum stetisse, quam Ecclesiam divino Eius sanguine partam, et acquisitam dissipasse, quam evangelicae dilectionis oblitum contra unanimem, et concordem Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse [1](1).

Cum autem ratio divini cultus ex hisce duobus constet, piis dogmatibus, et actionibus bonis, neque doctrina sine operibus bonis accepta sit Deo, neque opera recipiat Deus a religiosis dogmatibus seiuncta , neque in solo opere virtutum, aut in sola observantia mandatorum, sed etiam in tramite fidei angusta et ardua sit via, quae ducit ad vitam S. Cyrill. Hieroso). Catb. IV. Illuminand. n. S. S. Leo Serm. 5. de Nativit. Dom.(2), tum ne intermittatis fideles vestros populos continenter monere, et excitare, ut non solum in catholicae religionis professione magis in dies stabiles et immoti persistant, verum etiam per bona opera certam suam vocationem, et electionem lacera satagant. Dum autem in vestri gregis salutem procurandam incumbitis, ne omittatis in omni bonitate, patientia, et doctrina miseros errantes ad unicum Christi ovile, atque ad catholicam unitatem revocare illis praesertim Augustini verbis: venite, fratres, si vultis, ut inseramini in vite: dolor est, cum vos videamus praecisos ita iacere; numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri Sede, et in ordine illo patrum quis cui successit, videte; ipsa est petra, quam non vinount superbae inferorum portae [2](3). Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est; si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio [3](1).

Verum non minori sane pernicie alter nunc grassatur morbus, cui ab elatione, et quodam veluti rationis fastu, rationalismi nomen est inditum. Non improbat certe Ecclesia [4](2) eorum studium, qui veritatem scire voluerunt , quia Deus hominis naturam veri adipiscendi cupientissimam fecit, neque improbat rectae sanaeque rationis studia quibus animus excolitur, natura investigatur, et abditissima quaeque eiusdem arcana in apertam proferun tur lucem. Siquidem novit, ac probe tenet pien tissima mater, inter collata caelitus munera [5](3) illud esse praeelarum , quod ratione continetur, et quo ea omnia, quae sensibus obnoxia sunt, praetergressi, insignem quamdam Dei imaginem in nobis ipsis praeferimus Npvit quaerendum esse donec invenias, et credendum quod credidisti, dum hoc insuper credas aliud non esse credendum, ideoque ,nec requirendam» cum id inveneris, et credideris quod a Christo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit [6](4). Ecquid igitur est, quod ipsa non patitur, nou sinit, et quod pro injuncto sibi officio tuendi depositi omnino reprehendit, ac damnat ? Illorum nimirum morem vehementer reprehendit, ac semper damnavit, et damnat Ecclesia, qui ratione abutentes, eam

Dei ipsius loquentis auctoritati imie et stulto opponere ac praeferre

  1. S. Cyprian. Epist. 72.
  2. In psal. contr. part. Donat.
  3. S. Hieronym. epist. 14. al. 57. ad Damas.
  4. Lactant, divin. instituti lib. 3. cap. 1.
  5. Clemens Alex. Stromat. lib. l. cap. 3. lib. 2. cap. 2. et Gregor, thaumaturg; orat, panegyr. cap 7.13.
  6. Tertnll. de praescript. cap., 9,