Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/374

Haec pagina nondum emendata est

XVII MARTII MDCCCLVI.

SS. DOMINI NOSTRI PII IX

EPISTOLA DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. R. E. CARDINALIBUS , AC VENERABILIBLS FRATRIBUS

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS UNIVERSAE IMPERIALIS AC REGIAE AUSTRIACAE DITIONIS.

PIUS PAPA IX

Dilecti Filii nostri, et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem .


Singulari quidem animi Nostri gaudio cognoscimus, Vos, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, Nostris, et Carissimi in Christo Filii Nostri Francisci losephi Austriae Imperatoris, et Regis Apostolici desideriis cuique Vestrum uno fere eodemque tempore significatis quam libentissime obsequentes, pro egregia vestra religione, et pastorali sollicitudine statuisse convenire in istam Imperialem et Regiam , Vindobonensem civitatem, quo ibi inter Vos colloqui, et consilia conferre possetis, ut rite ea omnia perficiantur, quae a Nobis cum eodem Carissimo in Christo Filio Nostro sancita sunt in Conventione, quam idem clarissimus et religiosissimus Princeps cum summa Nostra consolatione, et immortali sui nominis gloria ob Ecclesiae iura vindicata , bonis omnibus prae laetitia gestientibus, ineundam Nobiscum curavit. Itaque dum Vobis, Dilecti Filii Nostri , et Venerabiles Fratres, vel maxime gratulamur , quod in boc habendo conventu insigne ac perspectum vestrum pro Ecclesia studium impense ostenditis, Nobis temperare non possumus, quin Vos hac occasione peramanter alloquamur, et intimos Vobis animi Nostri sensus aperiamus , ex quibus maiorem in modum intelligetis , quanta Vos , et omnes amplissimi istius Imperii fideles populos curae vestrae commissos benevolentia prosequamur. Atque in primis quod attinet ad commemoratae Conventionis exsecutionem , cum optime noscatis, multos in illa esse articulos , qui a Vobis praecipue sunt exsequendi, tum vehementer optamus, ut quoad modum in eorumdem articulorum exsecutione unam eamdemque certam viam atque rationem habere velitis, ea tamen circumspeotione sedulo prudenterque adbibita, quam varia diversarum latissimi Austriaci Imperii Provinciarum adiuncta postulare poterunt. Si quae autem de alicuius articuli sensu dubitatio, vel difficultas oriatur, quod non fore arbitramur, gratissimum Nobis erit, illam a Vobis ad Nos deferri , ut, collatis inter Nos, et Caesaream Apostolicam Maiestatem consiliis, veluti in tricesimoquinto eiusdem Conventionis articulo cautum est, opportunas declarationes dare possimus.

Iam vero ardentissima illa caritas, qua universum Dominicum gregem Nobis ab ipso Christo Domino divinitus commissum complectimur , et gravissimum Apostolici Nostri ministerii munus , quo omnium nationum, et populorum