344 ALLOCUTION DE PIE IX.
vere solet vaferrimus nostri generis inimicus, upote sibi ad nocendum opportunissima. Repetendum memoria est veteresillos catholicae fidci propugnatores
de pertinacissimis hrcresibus retulisse victoriam, quum scilicet una secum, et
cum Apostolica Sede tamquam cum duce suo conjuncti militesfirmo animo
erectoque in certamen descendissent.
Hsec sunt, qure significanda Vobis duximus, Venerabiles Fratres, inhaccura
et sollicitudine satis Apostolico ministerio faciendi, quod divina clementia et
bonitate impositum est infirmitati Noslrae. Erigimur piimum, ac recreamur
spe ccelestis auxilii, deinde ab explorato vestro religionis ac pietatis studio
non mediocre Nobis pollicemur in tantis rerum difhcultalibus adjumentum.
Aderit Ecclesioe suoe Deus, aderit communibus votis Nostris, aderit proesertim
si oratrix pro nobis accedat Virgo sanctissima Dei Parens Maria, cujus immunitatem ab originalis noxae macula vobis magno cum Nostro gaudio adstantibus etplaudentibus divino adjuvante Spiritu pronunciavimus. Eximium sane
privilegium, quod Dei Matrem plane decebat, in communi nostri generis
exitio sospitem atque incolumem evasisse. Atque hujus privilegii amplitudo
plurimum quidem valitura est ad eos refellendos, qui deteriorem factam esse
inficiantur ex primaeva culpa hominum naturam, viresque amplificant rationis
ad negandum vel minuendum revelatae religionis beneficium. Faxit tandem
Virgo Beatissima, quae interemit ac perdidit universas haereses, ut hic etiam
evellatur stirpitus, ac deleatur Rationalismi error perniciosissimus, qui hac
miserrima a?tate non civilem modo societatem, sed vero etiam tantopere
affligit et vexat Ecclesiam !
Reliquum nunc est, Venerabiles Fratres, ut quanto animi Nostri solatio
summa vos alacritate ex dissitis etiam terrisproperasse conspeximus ad Apostolicam hanc Sedem propugnaculum fidei, magistram veritatis, catholicae
unitatis firmamentum, tanto perinde amoris studio antequam sedes repetatis
vestras omnia vobis precemur Textus subscriptusfausta felicia ac salutaria. Arbiter ille omnium rerum et bonorum auctor Deus det vobis spiritum sapientiae et intellectus, ut probibeaiis ab ovium pernicie ubique latenles insidias, ac quidquid
ad commoditatem vestrarum Ecelesiarum vel suscepistis jam, vel eritis suscepturi, id praepotenti numine suo bonus propitiusque confirmet; permissis
autem vestrae curae fidelibus det illam mentem, ut abstrahere se nunquam
velint a pastoris latere, sed vocem ipsius audiant, quoque ipse velit, accurrant.
Adsit vobis Virgo sanctissima ab origine Immaculata ; sit ipsa vobis in dubiis
rebus fidele consilium, in angustiis levamen, in adversis auxilium. Ad extremum levantes manusNostras in ccelum vobis gregique vestro ex intimo cordis
affectu benedicimus. Sit poi^ro Apostolicaebujus benedictionis munus tamquam
pignus certissimum charitatis erga vos Nostrae, sit exploratissimum tamquam
omen beatissimae vita? ac sempiterna?, quam vobis gregique vestro et optamus
et poscimus a Supremo animarum Pastore Christo Jesu, cui cum Patre et
Sancto Spiritu sitethonor et laus et gratiarum actio per omnem seternitatem.