Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/344

Haec pagina nondum emendata est

332 ALLOCUTIOK DE PIE IX.

experiri velint, quam iratus judex Deus in illos exsurgat, qui suam Ecclesiam polluere, violare, et affligere audent. Nos autem, Venerabiles Fratres, nunquam intermiltamus dies noctesque clementissimum misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis assiduis fervidisque preeibus orare, et obsecrare, ut divina sua gratia omnes errantes ad veritatis, justitioe, et salutis semitas reducere velit, ac simul omnipotenli sua virtute efficiat, ut Ecclesia sua sancta tum ibi, tum alibi nefariis impiorum bominum consiliis tam vebementer afflicta ac divexata ponat luctum, squalorem abjiciat, et induat vestes jucunditatis suae, atque a solis ortu usque ad occasum splendidioribus in dies augeatur et exornetur triumphis.