Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/178

Haec pagina nondum emendata est

106 LETTRE ENCYCLIQUE DE GREGOTRE XVI.


acceperimus, quibus debita erga principes fides atque submissio labefactatur, facesque perduellionis ubique incenduntur: cavendum maxime erit, ne populi inde decepti a recti semita abducantur. Animadvertant omnes, «non esse, juxta Apostoli monitum, potestatem nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, et qui resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt [1](27).» Quocirca et divina et humana jura in eos clamant, qui turpissimis perduellionis seditionumque machinationibus a fide in principes desciscere, ipsosque ab imperio deturbare connituntur.


Atque hac plane ex causa, ne tanta se turpitudine fœdarent veteres Christiani, sævientibus licet persecutionibus, optime tamen eos de imperatoribus ac de imperii incolumitate meritos fuisse constat, idque nedum fide in iis, quæ sibi mandabantur religioni non contraria, accurate prompteque perficiendis, sed et constantia, et effuso etiam in præliis sanguine luculentissime comprobasse. «Milites christiani, ait S. Augustinus, servierunt imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant, nisi illum qui in cœlis erat. Distinguebant dominum æternum a domino temporali, et tamen subditi erant propter Dominum æternum etiam domino temporali [2] (28).» Hæc quidem sibi ob oculos proposuerat Mauritius martyr invictus, legionis Thebanæ primicerius, quando, ut S. Eucherius refert, hæc respondit imperatori: «Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei... Et nunc non nos hæc ultima vitæ necessitas in rebellionem coegit: tenemus ecce arma, et non resistimus, quia mori, quam occidere satius volumus [3](29).» Quæ quidem veterum Christianorum in principes fides eo etiam illustrior effulget, si perpendatur cum Tertulliano tunc temporis Christianis «non defuisse vim numerorum et copiarum, si hostes exertos agere voluissent. Hesterni sumus, inquit ipse, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum.... Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quam occidere?... Si tantas vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffundisset utique pudore dominationem vestram tot qualiumcumque amissio civium, imo et ipsa destitutione punisset. Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram;... quæsissetis, quibus imperaretis: plures hostes, quam cives vobis remansissent: nunc autem pauciores hostes habetis præ multitudine Christianorum [4](30).»

Præclara hæc immobilis subjectionis in principes exempla, quas ex sanctissimis Christianæ religionis præceptis necessario proficiscebantur, detestandam illorum insolentiam, et improbitatem condemnant, qui projecta, effrenataque procacis libertalis cupiditate æstuantes, toti in eo sunt, ut jura quæque principatuum labefactent atque convellant, servitutem sub libertatis specie po-

  1. Ad Rom. XIII, 2.
  2. S. Aug. in Psalm. cxxiv, n. 7.
  3. S. Eucher. apud Ruinart. Act. SS. MM. de SS. Maurit. et soc. n. 4.
  4. Tertull. in Apolog. cap. xxxvii.