Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/176

Haec pagina nondum emendata est

164 LETTRE ENCYCLIQUE DE GREGOIRE XVI.

cidisse, libertate immoderata opinionum, licentia concionum, rerum novandarum cupiditate.

Huc spectat deterrima illa, ac nunquam satis exsecranda et detestabilis libertas artis Ubrariae ad scripta quaelibet edenda in vulgus, quam tanto convicio audent nonnulli efflagitare ac promovere. Perhorrescimus, Venerabiles Fratres, intuentes quibus monstris doctrinarum, seu potius quibus errorum portentis obruamur, quae longe ac late ubique disseminantur ingenli librorum multitudine, libellisque, et scriptis mole quidem exiguis, malitia tamen permagnis, e quibus maledictionem egressam illacrymamur super faciem terrae. Sunt tamen, proh dolor ! qui eo impudentise abripiantur, ut asserant pugnaciterhanc errorum colluviem inde prorumpentem satis cumulate compensari ex libro aliquo, qui in hac tanta pravitatum tempestate ad religionem ac veritatem propugnandam edatur. Nefas profecto est, omnique jure improbatum, patrari data opera malum certum ac majus, quia spes sit, inde boni aliquid habitum iri. Numquid venena libere spargi, ac publice vendi, comportarique, imo et obbibi debere, sanus quis dixerit, quod remedii quidpiam habeatur, quo qui utuntur, eripi eos ex inleritu identidem contingat? Verum longe alia fuit Ecclesiae disciplina in exscindenda malorum librorum peste vel Apostolorum setate, quos legimus grandem librorum vim publice combussisse [1]1 . Satis sit, leges in Concilio Lateranensi V in eam rem datas perlegere, et constitutionem, quae deinceps aLeone X fel. rec. praedecessore nostro fuit edita, ne « id quod ad fidei augmentum, ac bonarumartium propagationem salubriter est inventum, in contrarium convertatur, ac Christifidelium saluti detrimentum pariat [2]2 Id quidem et Tridentinis Patribus maximae curse fuit qui remedium tanto huic malo adhibuere, edito saluberrimo decreto de Indice librorum, quibus impura doctrina contineretur, conficiendo. [3] « Pugnandum est acriter, » inquit Clemens XIII,fel.rec.prsedecessor noster, in suis de noxiorum librorum proscriptione encyclicis litteris [4]*; « pugnandum est « acriter, quantum res ipsa efflagitat, et pro viribus tot librorum mortifera « exterminanda pernicies : nunquam enim materia subtrahetur erroris, nisi pravitatis facinorosa elementa in flammis combusta depereant. » Ex hac itaque constanti omnium aetatum sollicitudine, qua semper sancta haec Apostolica Sedes suspectos et noxios libros damnare, et de hominum manibus extorquere enixa est, patet luculentissime, quantopere falsa, temeraria, eidemque Apostolicae Sedi injuriosa, et fecunda malorum in christiano populo ingentium sit illorum doctrina, qui nedum censuram librorum veluti gravem nimis, et onerosam rejiciunt, sed eo etiam improbitatis progrediuntur, ut eam prredicent a recti juris principiis abhorrere, jusque illius deeernenda?, habendaeque audeant Ecelesiae deneaare.

Cum autem circumlatis in vulgus scriptis doctrinas quasdam promulgari

  1. Act. Apost. xix.
  2. Act. conc. Lateran. V. sess. , ubi refertur Const. Leonis X. Legenda est anterior Constitutio Alexandri VI, lnter multiplices. in qua multa ad reni.
  3. Conc. Trid. sess. xviii et xxv.</ Conc. Trid. sess. xviii et xxv.< Conc. Trid. sess. xviii et xxv.
  4. Lit. Clem. XIII, Chrlstianx, 25 nov. 1766.