Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/174

Haec pagina nondum emendata est

162 LETTRE ENCYCLIQUE DE GREGOIRE XVI.

ne quod sacrorum canonum placitis Conciliorumque decretis officiat, ulla ratione admittant, probe gnari, exitus infelices illa habitura esse conjugia, quæ vel adversus Ecclesiæ disciplinam, vel non propitiato prius Deo, vel solo æstu libidinis jungantur, quin de sacramento ac de mysteriis, quæ illo significantur, ulla teneat sponsos cogitatio.


Alteram nunc persequimur causam malorum uberrimam, quibus afflictari in præsens comploramus Ecclesiam, indifferentismum scilicet, seu pravam illam opinionem, quæ improborum fraude ex omni parte percrebuit, qualibet fidei professione æternam posse animæ salutem comparari, si mores ad recti honestique normam exigantur. At facili sane negotio, in re perspicua planeque evidenti, errorem exitiosissimum a populis vestræ curæ concreditis propelletis. Admonente enim Apostolo [1](16), «unum esse Deum, unam fidem, unum baptisma,» extimescant, qui e religione qualibet patere ad portum beatitudinis aditum comminiscuntur, reputentque animo ex ipsius Servatoris testimonio, «esse se contra Christum, quia cum Christo non sunt [2](17),» seque infeliciter dispergere, quia cum ipso non colligunt, ideoque «absque dubio æternum esse perituros, nisi teneant catholicam fidem, eamque integram inviolatamque servaverint [3] (18).» Hieronymum audiant, qui, cum in tres partes schismate scissa esset Ecclesia, narrat se, tenacem propositi, quando aliquis rapere ipsum ad se nitebatur, constanter clamitasse: «Si quis cathedræ Petri jungitur, meus est [4](19).» Falso autem sibi quis blandiretur, quod et ipse in aqua sit regeneratus. Opportune enim responderet Augustinus [5](20): «Ipsam formam habet etiam sarmentum, quod præcisum est de vite: sed quid illi prodest forma si non vivit de radice?»


Atque ex hoc putidissimo indifferentismi fonte absurda illa fluit ac erronea sententia, seu potius deliramentum, asserendam esse ac vindicandam cuilibet libertatem conscientiæ. Cui quidem pestilentissimo errori viam sternit plena illa atque immoderata libertas opinionum, quæ in sacræ et civilis rei labem late grassatur, dictitantibus per summam impudentiam nonnullis, aliquid ex ea commodi in religionem promanare. At «quæ pejor mors animæ, quam libertas erroris?» inquiebat Augustinus [6](21). Freno quippe omni adempto quo homines contineantur in semitis veritatis, proruente jam in præceps ipsorum natura ad malum inclinata, vere apertum dicimus puteum abyssi [7](22), e quo vidit Joannes ascendere fumum quo obscuratus est sol, locustis ex eo prodeuntibus in vastitatem terræ. Inde enim animorum immutationes, inde adolescentium in deteriora corruptio, inde in populo sacrorum rerumque ac legum sanctissimarum contemptus, inde uno verbo pestis rei publicæ præ qualibet capitalior, cum experientia teste vel a prima antiquitate notum sit, civitates, quæ opibus, imperio, gloria floruere, hoc uno malo con-1. 2. 3. 4. 5. 6.

7.

  1. Ad Ephes. iv, 5.
  2. Luc. xi, 23.
  3. Symb. S. Athanas.
  4. S. Hier. Ep. lviii.
  5. S. Aug. in Psal. contra part. Donat.
  6. S. Aug. Ep. clxvi.
  7. Apoc. ix, 3.