Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/172

Haec pagina nondum emendata est

16O LETTRE ENCYCLIQUE DE GREGOIRE XVI.

continetur, vesana opinandi libidine improbari, vel ut certis juris naturæ principiis infestam notari, vel mancam dici atque imperfectam civilique auctoritati subjectam.

Cum autem, ut Tridentinorum Patrum verbis utamur, constet Ecelesiam «eruditam fuisse a Christo Jesu ejusque Apostolis, atque a Spiritu sancto illi omnem veritatem in dies suggerente edoceri [1] (12),» absurdum plane est, ac maxime in eam injuriosum, restaurationem ac regenerationem quamdam obtrudi, quasi necessariam ut ejus incolumitati et incremento consulatur, perinde ac si censeri ipsa possit vel defectui, vel obscurationi, vel aliis hujuscemodi incommodis obnoxia: quo quodem molimine eo spectant novatores, ut «recentis humanæ institutionis jaciantur fundamenta,» illudque ipsum eveniat, quod detestatur Cyprianus, ut quæ divina res est «humana fiat Ecclesia [2](13).» Perpendant vero, qui consilia id genus machinantur, uni Romano Pontifici ex S. Leonis testimonio «canonum dispensationem esse creditam» ipsiusque duntaxat esse, non vero privati hominis, «de paternarum regulis sanctionum» quidpiam decernere, atque ita, quemadmodum scribit S. Gelasius, «decreta canonum librare, decessorumque præcepta metiri, ut quæ necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adbibita consideratione diligenti temperentur [3](14).»


Hic autem vestram volumus excitatam pro religione constantiam adversus fœdissimam in clericalem cælibatum conjurationem, quam nostis effervescere in dies latius, connitentibus cum perditissimis nostri ævi philosophis nonnullis etiam ex ipso ecclesiastico ordine, qui personæ obliti munerisque sui, ac blanditiis abrepti voluptatum, eo licentiæ proruperunt, ut publicas etiam atque iteratas aliquibus in locis ausi sint adhibere principibus postulationes ad disciplinam illam sanctissimam perfringendam. Sed piget de turpissimis hisce conatibus longo vos sermone distinere, vestræque potius religioni fidentes committimus, ut legem maximi momenti, in quam lascivientium tela undique sunt intenta, sartam tectam custodiri, vindicari, defendi, ex sacrorum canonum præscripto, omni ope contendatis.


Honorabile deinde Christianorum connubium, quod «Sacramentum magnum» nuncupavit Paulus «in Christo et Ecclesia [4](15)» communes nostras curas efflagitat, ne quid adversus ipsius sanctitatem, ac de indissolubili ejusdem vinculo minus recte sentiatur, vel tentetur induci. Impense id jam commendarat suis ad vos Litteris felicis recordationis predecessor noster Pius VIII: adhuc tamen infesta eidem molimina succrescunt. Docendi itaque sunt sedulo populi, matrimonium semel rite initum dirimi amplius non posse, nexisque connubio Deum indidisse perpetuam vitæ societatem, nodumque necessitudinis, qui exsolvi, nisi morte, non possit. Memores, sacris illud rebus adnumerari, et Ecclesia; proinde subjici, præstitutas de ipso ejusdem Ecclesiæ leges habeant ob oculos, iisque pareant sancte accurateque, ex quarum executione omnino pendet ejusdem connubii vis, robur, ac justa consociatio. Caveant,

  1. Conc. Trid. sess. xiii, decr. de Eucharist. in proem.
  2. S. Cyp. Ep. lii, edit. Baluz.
  3. S Gelasius PP. in Ep. ad Episcop. Lucaniae.
  4. Ad Hebr. xm. k .