Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/170

Haec pagina nondum emendata est

138 LETTRE ENCYCLIQUE DE GREGOIRE XVI.

compellere, quæ salutaria iisdem sint, nec vel tenui suspicione perniciosa. Absit, carissimi, absit ut, quando tanta premant mala, tanta impendeant discrimina, suo desint muneri pastores, et perculsi metu dimittant oves, vel, objecta cura gregis, otio turpeant ac desidia. Agamus idcirco in unitate spiritus communem nostram seu verius Dei causam, et contra communes hostes pro totius populi salute una omnium sit vigilantia, una contentio.

Id porro apprime præstabitis, si, quod vestri muneris ratio postulat, attendatis vobis et doctrinæ, illud assidue revolventes animo, «universalem Ecclesiam quacumque novitate pulsari [1] <(5),» atque ex S. Agathonis pontificis monitu, «nihil de iis, quæ sunt regulariter definita, minui debere, nihil mutari, nihil adjici, sed ea et verbis et sensibus illibata esse custodienda [2] (6).» Immota idne consistet firmitas unitatis, quæ hac B. Petri cathedra suo veluti fundamento continetur, ut unde in Ecclesias omnes venerandæ communionis jura dimanant, ibi «universis et murus sit, et securitas, et portus expers fluctuum, et bonorum thesaurus innumerabilium [3](7).» Ad eorum itaque retundendam audaciam, qui vel jura Sanctæ hujus Sedis infringere conantur, vel dirimere Ecciesiarum cum ipsa conjunctionem, qua una eædem nituntur et vigent, maximum fidei in eam ac venerationis sinceræ studium inculcate, inclamantes cum S. Cypriano, «falso confidere se esse in Ecclesia, qui cathedram Petri deserat, super quam fundata est Ecclesia [4](8).»


In hoc ideo elaborandum vobis est assidueque vigilandum, ut fidei depositum custodiatur in tanta hominum impiorum conspiratione, quam ad illud diripiendum perdendumque factam lamentamur. Meminerunt omnes, judicium de sana doctrina, qua populi imbuendi sunt, atque Ecclesiæ universæ regimen et administrationem, penes Romanum Pontificem esse cui «plena pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam potestas a Christo Domino tradita fuit,» uti Patres Florentini Concilii diserte declararunt [5](9). Est autem singulorum episcoporum cathedræ Petri fidelissime adhærere, depositum sancte religioseque custodire, et pascere, qui in eis est, gregem Dei. Presbyteri vero subjecti sint oportet episcopis, quos «uti animæ parentes suscipiendos ab ipsis esse [6](10)» monet Hieronymus: nec unquam obliviscantur, se vetustis etiam canonibus vetari, quidpiam in suscepto ministerio agere, ac docendi et concionandi munus sibi sumere «sine sententia episcopi, cujus fidei populus est creditus, et a quo pro animabus ratio exigetur [7](11).» Certum denique firmumque sit, eos omnes, qui adversus præstitutum hunc ordinem aliquid moliantur, statum Ecclesiæ, quantum in ipsis est perturbare.


Nefas porro esset, atque ab eo venerationis studio prorsus alienum, qua Ecclesiæ leges sunt excipiendæ, sancitam ab ipsa disciplinam, qua et sacrorum procuratio, et morum norma, et jurium Ecclesiæ ministrorumque ejus ratio

  1. S. Coelest. PP. Ep. xxi, ad Episc. Galliar.
  2. S. Agath. PP. Ep. ad Iuip. apud Labb. tom. XI, pag. 235, edit. Mausi.
  3. S. Innocent. PP. Ep. xi, apud Coustant.
  4. S. Cyp. de Unltate Eccles.
  5. Conc. Flor. sess. xxv, in defmit. apud Labb. tom. XVIII, col. 528, edit. Venet
  6. S. Hieron. Ep. n ad Nepot. a. i, 24.
  7. Ex can. Ap. XXXVIII, apud Labb. tom. I, pag. 38, edit ManSi.