|
tuatos esse arbitramur. Quæ jam de Massilia narravimus, quo discendi causa non solùm. Galli, sed etiam Romani confluebant, hic repetere animus non est. Galliarum urbes, Massiliæ exemplum secutas, Professores, qui privatim ac publice docerent, conduxisse ab Strabone discimus. Has quidem urbes non nominat[1], sed nullus est dubitandi locus, quin quot essent urbes præcipuæ, tot scholæ publicæ tunc fuerint. Narbo, Arelate, Vienna, Tolosa, Augustodunum, Lugdunum, Nemausus, Treviri, Burdegala, multæque aliæ urbes, ut Galliæ Cisalpinæ oppida prætermittam, Scientias colebant, magnosque tulerunt homines. Claudius Imperator apud Tacitum[2] insignes viros è Gallia Narbonensi transivisse testatur. Sua carmina Viennæ in deliciis esse, atque non tantùm a senioribus et juvenibus, sed etiam à pueris et feminis legi, sibi gratulatur Martialis[3]. Tolosa à studiis litterarum Palladia putatur appellata[4]. Erant Augustoduni scholæ Mænianæ[5], pulcherrimo opere et studiorum frequentia celebres et illustres : ibi temporibus Tiberii[6] nobilissimarum Galliarum soboles liberalibus studiis operabatur. Lugduni quotannis ad aram Augusti festum celebrabatur, ubi, ut fertur, Oratores ac Poëtæ sua opera vel Latinè vel Græcè conscripta certatim recitabant : qui vincebantur, victoribus præmium dare, eorumque laudes canere cogebantur : quorum opera adeo prava erant ut sibilis exploderentur, ii spongia vel lingua ea delere debebant, nisi mallent aut cædi ferula, aut in Rhodanum projici. Hinc Juvenalis de homine pallido et exsangui ait,
- ↑ Pag. 9.
- ↑ Lib. 11. Annal. cap. 24. pag. 425.
- ↑ Lib. 7. Epigr. 87.
- ↑ pag. 684.
- ↑ Pag. 712.
- ↑ Pag. 423.
|