Alia subinde manus Cenomanorum Elitovio duce vestigia priorum secuta, eodem saltu, favente Belloveso, cùm transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, considunt. Post hos Salluvii, incolentes Ticinum amnem. Penino deinde Boii Lingonesque transgressi, cùm jam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus trajecto, non Etruscos modo, sed etiam Umbros agro pellunt : intra Apenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentissimi advenarum ab Utente flumine usque ad Æsim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde venisse
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/83
Haec pagina emendata est
lxxiij
PRÆFATIO.
Tom. I.
J