Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/82

Haec pagina emendata est
lxxij
PRÆFATIO.


convivio, finiebatur. Venenum cicuta temperatum in ea civitate publicè custodiebatur, quod dabatur ei qui causas sexcentis exhibuerat, propter quas mors esset illi expetenda. Si Massilia, suum semper servans morem, traxit aliquantum ab accolis animorum, Gallia vicissim plurima ab ea hausit[1], puta, comitatem, amorem litterarum, studium linguæ Graæcæ. A Massiliensibus Galli, inquit Justinus[2], et usum vitæ cultioris, deposita et mansuefacta barbaria, et agrorum cultus, et urbes mœnibus cingere didicerunt. Tunc et legibus, non armis vivere ; tunc et vitem putare, tunc olivam serere consueverunt : adeòque magnus et hominibus et rebus impositus est nitor, ut non Græcia in Galliam emigrasse, sed Gallia in Græciam translata videretur.


IX.
De Gallorum expeditionibus.

Tarquinii Prisci temporibus Ambigatus Celtarum rex, cùm jam magno natu esset[3], regnumque cerneret tanta abundare multitudine, ut vix regi posset, illud prægravante turba exonerare statuit. Bellovesum igitur ac Sigovesum, sororis filios, impigros juvenes, missurum se esse in quas dii dedissent auguriis sedes, ostendit : quantum ipsi vellent numerum excirent. Tum Sigoveso sortibus dati Hercynii Saltus, Belloveso Italia. Is Bituriges, Arvernos, Æduos, Ambarros, Carnutes,

  1. Pagg. 50. 354.
  2. Pag. 484.
  3. Pag. 322.