Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/79

Haec pagina emendata est
lxix
PRÆFATIO.


ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat. Massilienses Cæsari renunciant, intelligere se divisum esse populum Romanum in partes duas ; neque sui judicii, neque suarum esse virium discernere utra pars justiorem habeat causam : principes verò esse earum partium Cn. Pompeium et C. Cæsarem patronos civitatis : quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere, et neutrum eorum contra alterum juvare, aut urbe aut portibus recipere. Cæsar cùm se nihil proficere cerneret, eos terra marique obsideri jussit : quibus victis, et capta urbe[1], eis ademit omnia, arma, naves, pecuniam, solo relicto ipsis libertatis nomine. Hujus urbis sortem lugebat Cicero[2] : Portari, inquit, in triumpho Massiliam vidimus, et ex ea urbe triumphari, sine qua nunquam nostri Imperatores ex Transalpinis bellis triumpharunt.

Massilienses legibus utebantur Ionicis publicè expositis[3]. Penes optimates erat eorum reipublicæ administratio : eam siquidem gubernabant sexcenti viri, qui ab honore, quem per totam vitam gerebant, Timuchi nominabantur. His præerant quindecim viri, quorum erat obvia negotia expedire. Ex his rursùm tres præsidebant cum maxima potestate. Nullus Timuchi dignitatem consequi poterat, cui nulli essent liberi, aut cujus stirps inter cives per tres ætates non durasset. Si quis sententiam iniquam pronunciasset[4], non solùm damnatorio judicio facultatibus omnibus exuebatur, sed etiam infamis à sexcentis judicabatur. Hanc rempublicam summis laudibus extollit Cicero ; postquàm enim

  1. Pagg. 516. 536.
  2. Pagg. 659. 662.
  3. Pagg. 7. 8.
  4. Pag. 693.