Massilienses semper exstitere Romanorum amici, quibus in bello contra Annibalem magno fuerunt adjumento[1]. Cnæus Servilius Consul duas speculatorias Massiliensium naves præmisit, qui periculis primi se objectantes classem præcedebant. Quatuor Massiliensium triremes[2] P. Cornelium Scipionem Tarraconem usque officii causa ab domo prosecutæ sunt. Marius iis fossam, quam egerat ad ostia Rhodani[3], dono dedit ob navatam operam in bello contra Ambrones. Non solum Romanorum opem implorabant bello ab hostibus lacessiti ; verùm etiam apud illos multùm valebat eorum commendatio. Phocæensium urbem Senatus et omne nomen, quòd infesta contra populum Romanum arma, tulerant[4], deleri jusserat : Massilienses legatos Romam deprecatum misere, veniamque his à Senatu obtinuere. Nimia eorum in populum Romanum fides, causa fuit eorum excidii. In bello civili Pompeium inter et Cæsarem, huic urbis portas clauserunt. Evocat ad se Cæsar Massiliensium quindecim primos[5] : omnia, quæ |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/78
Haec pagina emendata est
lxviij
PRÆFATIO.