Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/72

Haec pagina emendata est
lxij
PRÆFATIO.


se in servitute et catenis tenuissent.

Cùm res gravis ingrueret, et Civitas à vicina Civitate aut ab aliis hostibus bello provocaretur, rex concilium indicebat, quod tubarum cantu convocabatur[1]. Concilio vulgo soli intererant Nobiles, seu Civitatis principes : nam, ut observat Cæsar, in omni Gallia eorum hominum, qui aliquo essent numero atque honore, genera erant duo, Druides et Equites[2] : nam plebs penè servorum habebatur loco, quæ per se nihil audebat, et nulli adhibebatur consilio. Ex ipso tamen Cæsare discimus plebem nonnunquam magnam in rebus partem habuisse, cumque cui faveret, sæpius prævaluisse. Liscus Æduorum Vergobretus exponit Cæsari esse nonnullos in sua Civitate[3], quorum auctoritas apud plebem plurimum valeret, qui privati plus possent quàm ipsi magistratus : hos multitudinem deterrere ne frumentum conferretur quod Ædui essent polliciti. Ex eorum numero erat Dumnorix, qui magnâ apud plebem propter liberalitatem gratia, complures annos portoria reliquaque omnia Æduorum parvo pretio redempta habebat, proptereà quòd illo licente contra liceri auderet nemo. Ambiorix Eburonum Dux[4], sui purgandi causa quòd Romanorum castra oppugnasset, id se fecisse dicit nec judicio, nec voluntate sua, sed coactu Civitatis ; suaque esse ejusmodi imperia, ut non minus haberet in se juris multitudo, quàm ipse in multitudinem. Si bellum immineret[5], concilium armatum indicebatur : lege communi omnes puberes armati convenire cogebantur : et qui ex illis novissimus veniebat, in con-

  1. Pag. 285.
  2. Pag. 254.
  3. Pag. 210.
  4. Pag. 245.
  5. Pag. 251.