Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/63

Haec pagina emendata est
liij
PRÆFATIO.


colloquiis parci et obscuri, per involucra synecdochicè pleraque enunciabant : multa hyperbolicè ad suæ laudis amplificationem aliorumque contemtum jactabant. Minaces prætereà erant et elati, tragicique exaggeratores ; ingenio acuti, nec ad disciplinas inepti. Feminas licèt pulcherrimas haberent, minimùm tamen illarum consuetudine afficiebantur[1] : quin potiùs nefariis masculorum stupris insaniebant. Quæ de Gallorum moribus modò retuli, pleraque è Diodoro Siculo excerpta sunt : verùm cùm Auctor iste Gallorum nomen extendat ad populos qui certò Galli non erant, ea omnia Gallis adscribere nolim : quin et persuasum habeo nonnulla esse quæ illis minime conveniunt.

Galli spatia[2] omnis temporis non numero dierum sed noctium finiebant, et dies natales, et mensium et annorum initia sic observabant, ut noctem dies subsequeretur. Non millenis passibus, sed leucis itinera metiebantur[3]. Æstûs vitandi[4] causa plerumque silvarum ac fluminum petebant propinquitates[5] : eorum domus magnæ erant et rotundæ, è tabulis et cratibus constructæ, cum magno fastigio : stramentis erant tectæ aut scandulis robusteis[6]. Humi decumbebant, sedentes cibum capiebant[7]. Cibus plerumque cum lacte erat et omnis generis carnibus, maximè suillis cùm recentibus tum salitis. Multùm erant edaces atque vini avidissimi[8] : pro potu quotidiano favos aqua diluebant, vel potum ex hordeo conficiebant, quem Zythum vocabant.

  1. Pag. 310.
  2. Pag. 255.
  3. Pag. 547.
  4. Pag. 257.
  5. Pag. 30.
  6. Pagg. 248. 663.
  7. Pag. 30.
  8. Pag. 305.