Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/54

Haec pagina emendata est
xliv
PRÆFATIO.


inquit Mela[1], in vulgus effluxit, videlicet æternas esse animas, vitamque alteram ad manes. Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus olim. Negotiorum ratio etiam et exactio crediti differebatur ad inferos : erantque qui se in rogos suorum, velut unà victuri, libenter immitterent ». Galli, si Valerium Maximum audiamus[2], pecunias mutuas, quæ his apud inferos redderentur, dare soliti erant, quia persuasum habebant animas hominum immortales esse. « In funeribus mortuorum, inquit Diodorus Siculus[3], epistolas propinquis inscriptas in rogum conjiciunt, quæ à defunctis legantur ». Quis non videat eos qui ita sentiebant et agebant, non potuisse in animum inducere suum, animas post mortem in alia ingredi corpora ?

Druidum abolitio.Mos Gallis usitatus immolandi victimarum humanarum adeò crudelis et barbarus semper habitus est, ut Romani Imperatores variis temporibus Druidum religionem abolere conati sint. Eam Augustus civibus interdicere satis habuit, id est iis qui in Galliis civitatem habebant. Narrat Plinius[4] immolandorum hominum ritum ad suam memoriam perseverasse in Galliis, Druidasque sublatos fuisse Tiberii principatu : sed de Imperatore Claudio, cui Tiberio prænomen erat, loqui existimatur. Et certè, teste Suetonio[5], Claudius Druidarum Religionem apud Gallos diræ immanitatis, et tantum civibus sub Augusto interdictam, penitus abolevit. Aurelius quoque Victor[6] per Galliam Druidarum famosas superstitiones compressas fuisse per Claudium testatur. Non tamen genus omne

  1. Lib. 3. cap. 2. p. 51.
  2. Lib. 2. cap. 6. p. 665.
  3. Lib. 5. pag. 306.
  4. Lib. 30. cap. 1. p. 66.
  5. In Claudio, p. 372.
  6. De Cæsar. cap. 4. p. 565.