Immortalitas animæ.Galli a Druidibus edocti animas arbitrabantur esse immortales. Putabant, si Straboni fides est, animas et mundum corruptioni minimè esse obnoxios, sed aliquando ignem et aquam dominium obtentura. Omnes ferè Auctores qui Gallis opinionem de immortalitate animæ attribuunt, ipsis quoque adscribunt opinionem de migratione ex uno corpore in aliud : ruunt tamen ea omnia quæ narrant de Gallorum funeribus, si semel admittatur hæc postrema opinio. Funera Gallorum.Corpora defunctorum cremabantur, omniaque, quæ vivis cordi fuisse arbitrabantur, in ignem inferebant, etiam animalia. Paulò supra ætatem Cæsaris[1], servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, justisfunebribus confectis, unit cremabantur. « Unum ex iis quæ præcipiunt Druidæ,
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/53
Haec pagina emendata est
xliij
PRÆFATIO.