Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/48

Haec pagina emendata est
xxxviij
PRÆFATIO.


excisa ; est sanè quod affirmemus eos in beneficiorum memoriam huic deo cultum peculiarem exhibuisse. Et certè Lucianus[1] Herculem memorat Gallis Ogmium dictum, quem nova quadam atque inusitata figura depingebant : addit idem sibi ad talem picturam attonito ac stupefacto Gallum quemdam Philosophum ejus enigma explicasse, atque dixisse : Orationis parentem nos Galli nequaquam arbitramur esse Mercurium, quemadmodum vos Græci ; verùm Herculi illam tribuimus, proptereà quod hic Mercurio longe robustior exstiterit. Narrat Strabo[2] Q. Fabium Maximum, cæsis ducentis millibus Gallorum quo loco Isara et Rhodanus confluunt, ibi duo templa exstruxisse, unum Marti, alterum Herculi : inde quidem Herculem Gallorum Deum fuisse probari non potest, verùm certo colligitur ejus cultum in Gallias à Romanis invectum, fuisse annis sexaginta antequam Cæsar in eas ingrederetur. Apollini templum erat Massiliæ, quemadmodum et Tolosæ et Augustoduni. Galli urbes, silvas et montes in Deorum numerum referebant : Inscriptiones nobis exhibent Deos Nemausum, Vosegum, Penninum : item Deas Ardoinnem, Aventiam, Bibractem, Deam Vocontiorum, Deam Fori Segusianorum, etc. Galli Circium tanta veneratione prosequebantur[3], ut ei etiam ædificia quassanti gratias agerent, tanquam salubritatem cœli sui deberent ei. Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur, fecit. Epona Dea Saloduri[4], Isis ab Helvetiis, Andarta à Vocontiis colebatur. Plures alios Galliarum Deos parum notos prætermitto, de quibus agitur in Anti-

  1. Pag. 695, 696.
  2. Lib. 4. p. 15.
  3. Senec. l. 3. Qu. Nat. c. 17. pag. 667.
  4. Pag. 140. 137.