Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/47

Haec pagina emendata est
xxxvij
PRÆFATIO.


cuniæ mercaturasque habere vim maximam arbitrabantur ; Apollinem morbos depellere ; Minervam operum atque artificiorum initia transdere ; Jovem imperium cœlestium tenere ; Martem bella regere. Hinc Marti quæ bello ceperant devovebant : animalia capta immolabant, reliquas res in unum locum conferebant, nec contingere audebant. Si quis neglecta religione aut capta apud se occultare, aut posita tollere auderet, gravissimo supplicio cum cruciatu afficiebatur. Galli Marti nomen Camuli tribuebant, ut patet ex duabus Gruteri Inscriptionibus, quas edidimus[1], pag. 144. Hujus nominis genuina significatio prorsus ignoratur. In alia Inscriptione[2] Mars Vincius appellatur : ab urbe Ventio, ubi colebatur, nomen istud trahere putatur. Mercurius inter Gallorum deos primas tenebat : in altera tamen ex Inscriptionibus supra citatis quarto loco nominatur. Zenodorus insignis Statuarius per decem annos Mercurii statuam Arvernis fecit, quæ si Plinio fides est[3], quadringenties sestertium centenis millibus constitit, id est, nostrarum librarum quadragies centum millibus. Quamvis Cæsar inter Gallicos deos Herculem non recenseat, vix tamen dubitari potest quin ejus cultus in Galliis viguerit vel ante Cæsaris in illas adventum. Illud quidem Inscriptionum ope minime probari potest, quippe quæ fortassis à Cæsaris ætate factæ fuerint : sed cùm veteres Scriptores[4] referant Herculem in Gallias venisse, ibi Alesiam urbem condidisse, atque uxorem duxisse cujus pueri Gallis nomen dederant ; cùmque vel ipsi Galli tempore Ammiani Marcellini hæc facta in suis monumentis haberent

  1. Pag. 144.
  2. Pag. 136.
  3. L. 34. c. 7. pag. 67.
  4. Pag. 302, 303, 544.