DE BELLO GALLICO LIB. VII. 277 A LXXV. Dum hæc ad Alesiam geruntur, Galli, concilio principum indicto, An. U. C. non omnes, qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos sta- 701’ tuunt ; sed certum numerum cuique civitati imperandum ; ne tanta multitudine confusa, nec moderari ; nec discernere suos, nec frumentandi rationem habere possent. Imperant Æduis atque eorum clientibus, Segusianis, (a) Ambivaretis, (b) Aulercis Brannovicibus, [Brannoviis] millia xxxv : parem numerum Arvernis, adjunctis Eleutheris Cadurcis , Gabalis, (c) Velaunis, qui sub imperio Arvernorum esse con¬ sueverunt : Senonibus, Sequanis, Biturigibus, Santonibus, Ruthenis , Carnutibusxn millia ; Bellovacis x ; totidem .Lemovicibus ; octona Pictonibus , et Turonis , et Parisiis, et Eleutheris Suessionibus ; Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Ner¬ viis , Morinis , Nitiobrigibus quina millia ; Aulercis Cenomanis totidem ; Atrebatibus iv millia: ( d ) Bellocassis, Lexoviis , Aulercis (e) Eburonibus terna ; Rauracis et B Boiis ( f) xxx ; universis civitatibus , quæ Oceanum attingunt, quæque eorum con¬ suetudine (g) Armoricæ appellantur , quo sunt in numero Curiosolites, Rhedones , (h)Ambibari, Cadetes, Osismii, (i) [Lemovices] Veneti, Unelli, sena. Ex his Bellovaci suum numerum non contulerunt; quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicerent , neque cujusquam imperio obtempera¬ turos. LXXVI. Rogati tamen à Comio , pro ejus hospitio π millia miserunt. Hujus opera Comii, ita ut antea demonstravimus , fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Cæsar : pro quibus meritis civitatem ejus immunem esse jusserat; jura legesque reddiderat : atque ipsi Morinos attribuerat. Tanta, tamen universæ Gal¬ liæ consensio fuit libertatis vindicandae, et pristinæ belli laudis recuperandæ, ut ne¬ que beneficiis neque amicitiae memoria moverentur ; omnesque et animo et opi- C bus in id bellum incumberent ; coactis equitum iix millibus, et peditum circiter ccxl. Hæc in Æduorum finibus recensebantur ; numerusque inibatur : praefecti consti¬ tuebantur : Comio Atrebati , Viridomaro et Eporedorigi Æduis, Vergasillauno Arverno consobrino Vercingetorigis summa imperii transditur. Iis delecti ex civi¬ tatibus attribuuntur , quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et fidu- ciæ pleni ad Alesiam proficiscuntur : nec erat omnium quisquam, qui adspectum modo tantæ multitudinis sustineri posse arbitraretur, præsertim ancipiti prælio ; quum ex oppido eruptione pugnaretur , et foris tantæ copiæ equitatûs peditatùsque cerne¬ rentur. LXXVII. At ii qui Alesiæ obsidebantur , præterita die qua suorum auxilia exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Æduis gereretur, concilio coacto , de exitu fortunarum suarum consultabant : ac variis dictis sententiis , qua- D rum pars deditionem , pars , dum vires suppeterent, eruptionem censebant ; non prae¬ tereunda videtur oratio Critognati, propter ejus singularem ac nefariam credulitatem. Hic summo in Arvernis natus loco, et magnæ habitus auctoritatis, Nihil, inquit, de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant ; neque hos habendos .civium loco, neque ad consilium adhibendos censeo. Cum iis mihi res sit, qui eruptionem probant : quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinæ residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollities, non virtus, inopiam paullisper ferre non posse : qui se ultro morti offerant, facilius reperiuntur, quàm qui dolorem patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem : nam apud me multùm dignitas potest ; si nullam, (a) Qui sint Ambivareti, incertum omnino est. Cæsar 1. 4. c. 9. Ambivaritorum mentionem , in quorum fines equitatus Usipetum et Tenchtherorum E praedandi frumentandique causa missus fuerat. Sed quid¬ quid sit de isto Ambivaritorum nomine , quod nonnul¬ lis suspectum est, iidem esse non possunt ac Ambiva¬ reti : tam longe enim ab Æduis dissiti sunt, ut Æduorum clientes fuisse credibile non sit. Glareanus et Ciaconius pro Ambivaretis substituunt Ambarros, qui necessarii et consanguinei Æduorum à Cæsare 1. 1. vocantur, quique Ducatum Carolesii, vulgo le Charolois, habitasse creduntur. (b) Aulercos à Brannovicibus distinguit Græcus inter¬ pres , καί τβύ Ανλίρκοκ, τοη té Βραννοον/ξ/. De Brannovi¬ cibus Brannoviisque nihil certi dici potest. (c) Velauni, seu Vellavi, ut habent antiqui Cæsaris Codices, jam sui juris erant tempore Strabonis, quem vide suprà, pag. 21. (d) Bellocassi ii videntur esse qui 1. 2. c. 4. Velocas- ses, et 1. 8. c. 7. Veliocasses appellantur, quorum op¬ pidum Rotomagus, Rouen, (e) Eburovicibus legendum censet Cellarius. Aulerci Eburovices dicuntur suprà 1. 3. c. 17. pag. 230. (f) Multi delent triginta, et bina restituunt, quia neque harum civitatum tenuitas tantum recipit oneris, neque ordo à Cæsare institutus à majoribus numeris ad minores , aut summa inferius ab ipso collecta hunc numerum patitur. (g) Armoricæ dicuntur quasi maritimœ ; nam ar mœr Celtica lingua ad mare est. Ilae civitates tractum incolebant Armoricum, qui peninsulam Britannicam cum reliquo litore usque ad ostium Sequanæ tenet. (h) Ambibari et Cadetes ignorantur. (i) Hæc vox suspecta quibusdam , quia jam suprà Lemovicesj les Limousins, memorantur, nec maritimi sunt, sed ab Oceano remotissimi. Had. Valesius vulga¬ tam lectionem retinet, quam antiquissimam esse probat, putatque Lemovices Armoricanos partem esse Osismio- rum , qui nunc Leonenses vocantur, quorum oppidum S. Pauli Fanum , S. Paul de Leon, Mm iij
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/461
Haec pagina nondum emendata est