Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/44

Haec pagina emendata est
xxxiv
PRÆFATIO.


dam existimarunt linguam Græcam non tantùm, apud Massilienses in usu fuisse, verùm etiam apud alios Galliæ populos ; suamque fulciebant sententiam auctoritate Cæsaris testantis[1] in castris Helvetiorum tabulas repertas esse literis Græcis confectas, et ad se perlatas. Verùm per literas Græcas non linguam Græcam Cæsar intelligit, sed tantummodò characteres et elementa Græca ; vel sibi ipse contrarius est : nam si Galli Græcè scivissent, et non tantùm characteribus Græcis, sed et lingua Græca usi fuissent, quomodo Cæsar ad Ciceronem epistolam[2] Græcis conscriptam literis mittit, ne, inquit, interceptâ epistolâ, nostra ab hostibus [Gallis] consilia cognoscantur ? Certè hoc in loco Græcè literæ necessario ipsam linguam. Græcam, in superiori verò Græcos characteres significant. Alius affertur Cæsaris locus, ubi de Druidum agens disciplina, ait[3] : Neque fas esse existimant ea literis mandare, cùm in reliquis ferè rebus, publicis privatisque rationibus, Græcis literis utantur. Nemo non videt hîc non agi de lingua, sed de ipsis elementis, opponique solummodò consuetudinem ea, quæ ad Religionem spectabant, literis non mandandi, alteri consuetudini res alias civiles scribendi.


V.
De Gallorum Religione.

Gallorum Religionem penitus excutere non est animus : non enim per tempus licet, nec mei est instituti. Nihil nisi certum proponam, nec conjecturis indulgebo. Ex eo quòd, exempli causa, Dio-

  1. Lib. I. cap. 29. pag. 213.
  2. Lib. 5. cap. 48. pag. 249.
  3. Lib. 6. cap. 14. pag. 255.