Massilienses, à Phocæis Joniæ in Asia populis oriundi, non tantùm Græcè loquebantur, sed et studium Græcarum litterarum in Gallis adeò excitarunt[2], ut etiam contractuum formulas Græcè conscriberent. Imò nobilissimis etiam Romanis persuaserunt, ut discendi studio pro Atheniensi peregrinatione Massiliensem amplecterentur. Romani et Galli, qui Massiliam discendi causa conveniebant, eò suam linguam advexere. Hinc Massilienses, teste Isidoro[3], Varro trilingues esse dicit, quod et Græcè loquerentur et Latinè et Gallicè, id est Celticè. Rhodii apud Titum Livium dicunt se audisse, Massilienses in eo honore, in ea meritò dignitate apud Romanos esse, ac si medium umbilicum Græciæ incolerent : eosque non sonum modò linguæ, vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque à contagione accolarum servasse. Qui- |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/43
Haec pagina emendata est
xxxiij
PRÆFATIO.
Tom. I.
E