Belgas et Aquitanos non tantùm inter se sed et à Celtis suo tempore Lingua differre testatur Cæsar[1]. Hoc discrimen non proprie in Lingua, sed in dialectis positum fuisse multi existimant : quemadmodum hodieque Provinciales, Occitani, Arverni, aliarumque Galliæ Provinciarum incolæ Lingua differre dicuntur, quamvis propriè inter se non Lingua, sed dialecto differant. Mihi questionem solvere videtur Heronymus[2], cùm ait Galatas, excepto sermone, quo omnis Oriens loquitur, propriam Linguam eamdem penè habere quam Treviros. Porro Treviri erant Belgæ, Tectosages, qui Galatiam constituere, certo erant Celtæ. Belgæ igitur et Celtæ eamdem Linguam habebant. Cùm Belgæ proximi sint Germanis qui trans Rhenum incolunt[3] ; cùm prætereà constet plerosque Belgas esse ortos à Germanis, Rhenumque antiquitus transductos propter loci fertilitatem ibi consedisse, Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse ; nil mirum si jam Cæsaris ætate in sua Lingua non nihil mutationis passi fuissent. Aquitani sanè ob vicinitatem Hispaniarum, suumque cum Hispanis commercium facilè quasdam Hispanicas voces in suam Linguam transtulerint. Gallia Narbonensis, quæ longè ante Cæsarem Romana erat Provincia, simul cum Romanorum, jugo Romanam linguam recepit. Idem postea expertæ sunt cæteræ Gallorum Provinciæ, postquam à Cæsare victæ fuerunt, et factæ sunt Romani Imperii Provinciæ, si tamen quosdam |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/42
Haec pagina emendata est
xxxij
PRÆFATIO.