IV.
De Celtarum seu Gallorum Lingua.
Ut Celtarum, sic et eorum Linguæ obscura prorsùs est et incerta origo. Hinc de Celticæ Linguæ origine in varias itum est sententias. Cùm enim in omnibus ferè Linguis innumeras voces Celticas deprehenderent Eruditi, alii ab Hebræo, alii à Phœnicio, alii à Scythico, alii à Græco, alii à Latino, alii denique à Germanico sermone Linguæ Celticæ ortum repetierunt. Pezronius qui, ut suprà vidimus, Celtarum originem Gomero Japheti filio refert acceptam, quique illos variis donatos nominibus per universas ferè totius orbis partes deducit, nihil miratur si verba Syriaca, Chaldaica, Arabica et alia in sermone Celtico reperiantur : hæc enim Celtæ ex istis nationibus, quibus vicini fuerunt, hauserint. Quinimmò contendit Pezronius et probare nititur innumeras voces Græcas, Latinas et Germanicas à Lingua Celtica, velut à fonte, derivari.
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/40
Haec pagina emendata est
xxx
PRÆFATIO.