Hæc est Pezronii de prima Gallorum origine sententia in epitomen redacta, quam, ut opinor, exponere, refellere est. Igitur secundùm Pezronium, qui hodie Gallias incolunt, primò Gomeritæ, deinde Parthi et Sacæ, posteà Titanes, denique Celtæ et Galli vocati sunt. Celtas seu Gallos Titanes fuisse duobus quæ invicta putat, probat argumentis. Primum petit ex nominibus Regum et Reginarum Titanum, quæ in Lingua Celtica propriam habent significationem. Quam invalidum sit hoc argumentum, norunt Eruditi. Secundum ducit ab auctoritate Callimachi[2] cui Celtæ dicuntur ὁψίγονοι Τιτῆνες, quod interpretatur Pezronius, Titanum posteri. Verùm hic Celtæ non Titanum posteri vocantur, sed Titanes serò geniti : nihilque aliud, ut habet Scholiastes, significant verba Callimachi quàm illud : Ut Titanes Jovi, sic Celtæ Ptolemæo Philadelpho bellum inferent. De Pezronii sententia satis superque dictum est. Aliorum de Gallorum origine opinionibus referendis supersedeo : nihil enim nisi conjecturas, mendacia et fabulas præ se ferunt. |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/36
Haec pagina emendata est
xxvj
PRÆFATIO.