Expulsi Gomeritæ, Parthi dicti, ut injuriam à suis expulsoribus acceptam ulciscerentur, eos Sacas, id est latrones, grassatores, vocaverunt. Hæc est Sacarum origo, ut conjicit Pezronius, qui certe hac in re, sicut et in aliis quas comminiscitur, nullam fidem meretur : sed illum loquentem audire pergamus. Gomeritæ, Sacæ appellati, nimiùm crescente populorum multitudine, in varias Asiæ partes Colonias deduxere. Sacæ, inquit Strabo[1], optimam Armeniæ regionem occuparunt, quam nomine suo vocarunt Sacasenam. Sacastena dicitur[2] Isidoro Characeno, id est Sacarum regio : nam tan et stan linguâ Celtica regionem significat. Hinc manifesto probari contendit Pezronius Sacarum seu Gomeritarum linguam eamdem esse ac Celticam. Sacæ non Armeniam modo occuparunt, sed, eodem Strabone teste, usque ad Cappadoces progressi sunt, eos maximè qui sunt ad mare Euxinum, et Pontici nunc appellantur. Sacæ igitur in Cappadociæ tractibus, quos alluunt Iris et Thermodon, florentem Coloniam collocarunt. Sed quis fuerit istius coloniæ deductor, ne quære apud veteres Scriptores ; oleum et operam perdes. Pezronius, quem nihil moratur, ductorem illum ex |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/34
Haec pagina emendata est
xxiv
PRÆFATIO.