Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/33

Haec pagina emendata est
xxiij
PRÆFATIO.


nec ulteriùs progressus fuisset, in libro à se edito de Antiquitate Gentis et Linguæ Celtarum seu Gallorum. Sed dum Gomeritas ab Asia veluti manu deducit in regionem, quæ Gallia vocata est, dum varia quæ sortiti sunt nomina, eorumque etymon curiosiùs inquirit ; dum Peges et Duces sub quibus meruerunt, dum regiones quas peragrarunt, et in quibus sedes fixerunt, diligenter perscrutatur, multa quidem eruditè pro more congerit ; sed, pace tanti viri dixerim, nimiùm conjecturis indulget. Quod ut omnibus pateat, ejus sententiam summatim exponere sufficit.

Pezronii opinio de Origine Gallorum.Gomeritæ igitur, si Pezronio fides est, Margianam, Bactrianam et Sogdianam incoluerunt regiones. Qui Gomeritarum, Provincias ad Mediæ et montis Tauri septentrionem sitas occuparunt, cum aliis populis septentrionalibus Scythæ vocati sunt. Quod adeò verum est, inquit Pezronius, ut cùm in Europam trajecerunt, et sumto Celtarum nomine, versùs occidentem et septentrionem sedes fixerunt, à vetustis Græcis[1] CeltoScytharum nomine donati sint. Gomeritæ Margianæ, regionis divitis et fertilis, incolæ, cùm in infinitam multitudinem crevissent, non diu otio et tranquillitate potiti sunt ; gliscente siquidem invidia, et serpentibus dissensionibus, adeò in varias abiere factiones, ut qui inferiores erant sive numero, sive viribus, loco cedere coacti sint. Ejecti, superatis vastis montibus ad Margianæ meridiem sitis, in regionem ingressi sunt tunc à Medis occupatam, ibique commorati sunt. Et quoniam è patria expulsi fuerant, Parthi vocati sunt, id est ab aliis separati, extorres, exsu-

  1. Strab. lib. 11.