Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/31

Haec pagina emendata est
xxj
PRÆFATIO.



II.
De Celtarum seu Gallorum origine.

Omnium ferè nationum origines adeo sunt obscuræ, ut qui eas investigare et explicare aggressi sunt, incerta pro certis, falsa pro veris plerumque nobis obtruderint. Nihilo feliciores fuere, tam veteres quàm recentiores, qui in Gallorum origine indaganda operam navarunt : aut enim fabulas et mendacia comminiscuntur, aut in meris nituntur conjecturis. Tradit Ammianus Marcellinus[1] ambigentes super origine prima Gallorum Scriptores veteres, notitiam reliquisse negotii semiplenam. Verùm quæ narrat ipse Ammianus, Timagenem Græcum secutus, non majorem nobis suppeditant notitiam. « Aborigines, inquit, primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine Regis amabilis, et matris ejus vocabulo Galatas dictos : ita enim Gallos sermo Græcus appellat : alii Dorienses, antiquiorem secutos Herculem, Oceani locos inhabitasse confines. Drysidæ [id est Druidæ] memorant revera fuisse populi partem indigenam : sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et alluvione fervidi maris sedibus suis expulsos. Aiunt quidam paucos post excidium Trojæ fugitantes Græcos ubique dispersos, loca hæc occupasse tunc vacua. Regionum autem incolæ id magis omnibus adseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitruonis filium Herculem

  1. Lib. 15. cap. 9. p. 544.