Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/23

Haec pagina emendata est
xiij
PRÆFATIO.


addit causam Dio Cassius, quòd nimirum Gallia TogataLib. 46. pag. 518 reliquis pacatior esse videretur. Nostra Gallia, quæ est Gallia propriè dicta, à Romanis dicta est Gallia Transalpina et Ulterior, quia ipsis ultra Alpes est. Comata etiam vocata est, ob comam quam admodùm promissam gerebant Galli. Gallia ultima, interior et inferior à nonnullis quoque nominatur. Hujus Transalpinæ Galliæ pars meridionalis, quæ Gallia seu Provincia. Narbonensis dicebatur, ab usu braccarum Braccata nuncupata est. Romani qui eam in suam potestatem redegerant longè ante Cæsaris ætatem, Romanam Provinciam appellabantL. I. c. 7. pag. 208.
L. 3 de Bell. civil. pag. 458.
Pag. 678. 682.
. Cæsari nostra Provincia, Appiano vetus Gallia dicitur. Bebrycia prætereà vocitata est ; sed huic nomini locum dedit fabula.

Ejus limites.Gallia Transalpina, de qua sola hic agitur, intra Oceanum, mare internum et Alpes continebatur, atque à Pyrenæis montibus usque ad Rheni ripas expandebatur. Ea, si Strabonem audiamusLib. 2. p. 2., ad occasum Pyrenæis montibus, ad ortum Rheno, ad septentrionem freto Britannico, ad meridiem mari Mediterraneo et Alpibus includebatur. Non sat accurati sunt isti limites, alios assignamus : ejus latus septentrionale Oceanus Britannicus ; orientale Rhenus, magna Germania, Rhetia et pars Alpium cum Italia ; meridionale mare internum, Pyrenæi montes et Hispania ; occidentale Oceanus Occidentalis circumscribunt.

Prima divisio.Cæsar qui primus Galliam, saltem maximam ejus partem, in Romanorum potestatem redegit, eam in tres partes dividit, Belgicam, Aquitanicam et CelticamDe Bell. Gall. l. I. cap. I. pag. 206.. De Narbonensi non loquitur, quia jam