Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/21

Haec pagina emendata est
xj
PRÆFATIO.


ximus, hic et adjici possent alii duo, quorum primus exoticas obsoletasque voces contineret, addita earum explanatione ; alter Principum ac aliorum Procerum Genus describeret, deductis ex ipso Volumine probationibus. Cuique Regum stirpi præfigetur Tabula geographica, quæ ditionis ejus fines exhibeat. Titulus Operis, Præfiationes, Annales seu Indices Chronologici, atque alia nonnulla Latine et Gallice simul edentur.

Bellorum sacrorum Actis potest suus in Historia generali locus dari. At vero, qui locus, quive ordo ? Si suis quæque regnis illigantur, sanè quot regna sunt, totidem in partes Acta distrahentur. Annon convenientius est ea simul colligi, maximè cum in eodem versentur argumento, ac prætereà satis multa sint, ut in unum corpus, idque amplissimum coalescant. Plura quidem et Bongarsius Columine duplici, et Chesnius in quarto Collectionis suæ tomo edidere : latent vero in Bibliothecis alia bene multa, spemque adeo non mentitur seges, ut Columinibus quatuor vel quinque complendis jam sufficiant.

Restant Francicæ Antiquitates ; Imagines dico Regum Francorum, Reginarum, Principum, Optimatum, quas etiamnum asservant Ecclesiæ, Monasteria, Ædes publicæ, Sepulcra, Libri veteres ; dico et Annulos, insculptas Gemmas, Sigilla, Nummos, et alia id genus, quæ Collectioni nostræ non usui minùs quam ornamento forent. Verùm hanc laboris nostri partem occupavit Domnus Bernardus de Montfaucon,