edentur tantùm Leges salicæ et Ripuariorum : Burgundionum ac Wisigothorum Leges prætermittentur. Quarta Appendix Regum nostrorum Diplomata exhibebit, quæ proferentur tantùm ad exitum usque regni Philippi Augusti : exsequentibus verò seligentur quæ præcipua sunt atque Historica, ut Ecclesiarum et Monasteriorum Fundationes, Regum ac Principum Matrimonia, Fœdera pacis, alia Pacta atque Conventa, Donationes, ad Regium patrimonium Additiones, Possessiones fiduciariæ, Testamenta Regum, Reginarum ac Principum, atque alia hujusmodi. Diplomatum verò, quæ in iis regionibus emissa sunt quæ Monarchiæ Francicæ pars esse desierunt, inscriptio duntaxat et subscriptio exhibebuntur. Videntur sane Diplomata Historiis Provinciarum singularibus accenseri debere : satius tamen fore ducimus, si ad cujusque stirpis finem simul colligantur. Cum ad Historias singulares ventum erit, lectorem admonere sufficiet, quo sint volumine ac loco edita Diplomata ad illas spectantia. Est enim illud ab Abbate des Thuilleries sapientissimè observatum, Historiæ generalis Acta ita cum Actis Historiarum singularium apta esse atque conserta, ut unum in corpus coalescere debeant, et vicariam sibi operam impendere.
Augebitur unumquodque Volumen Præfationibus, Notis criticis et Indicibus. Anni in marginibus apponentur, quando ab Auctoribus omittentur : vel si quid erratum est emendabitur. Quæ quidem omnia in editione Chesnii desiderabantur, si tamen Indices exceperis, sed quos indiligenter factos judicant harumce rerum æstimatores. Præter Indices quos Volumini primo subdendos di-
|
|