Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/18

Haec pagina emendata est
viij
PRÆFATIO.


Turonensi conscriptæ, idem de Aimoini Historia, ex Gregorii, Fredegarii, aliorumque Auctorum verbis confecta, factum voluissemus : sed cùm plurimi sint qui parcitum velint Chronicis omnibus à Chesnio editis ; cùmque pauca suppetant instrumenta ad primam nostrorum Regum stirpem spectantia, visum est, multis suadentibus atque hortantibus, utramque Historiam iterum vulgare.

Chesnius, quò commodior foret Collectio, Chronica quædam in varias secuit partes, quarum singulas iis aptavit regnis ad quæ spectarent. Divisionem hanc, sat scimus, probant non pauci : quippe hac ratione, quæ cuique regno congruunt, in unum collecta corpus reperiuntur. At in eo quidquid est commodi, certè non tanti aliis videtur esse, ut scripta continenti orationis filo texta frustatim discerpi conscidique debeant, maximè cùm hoc alioqui suppleri abundè posse putent Indice temporum ordini accommodato. Utrinque sunt incommoda : verùm in postrema opinione majora occurrunt. Si enim Chronica intacta relinquantur, atque ad regna in quibus desinunt collocentur, inter Acta cujuslibet stirpis nostrorum Regum nulla prorsùs erit distinctio. Nam cùm Chronica ab una stirpe ad alteram transeant, in secunda multa occurrent Acta quæ primæ conveniunt, in tertia nonnulla etiam reperientur quæ primæ et secundæ congruunt. Cui malo ut medeamur, Chronica secamus, at non tam frequenter quàm Chesnius. Primò ex Chronicis quod ad primam, secundò quod quadrat ad secundam stirpem, excerpimus, omissis iis omnibus, quæ nostræ Historiæ præcedunt initium. Ad tertiam stirpem quod attinet, quasdam epochas statuemus, ad quas