Anno duntaxat 1676 DD. Colbertus, litterarum patronus pro ea ingenii præstantia quæ virum prodit ad reipublicæ administrationem natum, multos eruditos Piros apud se congregavit, ut ipso pæesente simul consilia conferrent, ac vias reperirent, quibus opus ab Chesnio inchoatum absolvi posset. Sed quonam fato sæpe sæpius usu venit, ut nimia sui fiducia ac invidia scientiæ sint comites, atque vel in eos ipsos, à quibus exsulare deberent, imperium exerceant ? Adeò difficile est sive in sua tuenda, sive in aliorum impugnanda sententia, moderationis terminos non excedere ! Suam improbari molestè tulit Cangius, nec unquam ad aliorum sensum adduci potuit : quæ quidem pervicacia voluntatem ac studium Colberti penitus rescidit. DD. Tellerii Remensis Archiep. conatus, quos juvabat illustrissimi DD. de Louvois gratia et auctoritas, in irritum quoque cecidere, sed dissimili pror-
|
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/12
Haec pagina emendata et bis lecta est
ij
PRÆFATIO.