Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/11

Haec pagina emendata et bis lecta est
j
PRÆFATIO.


PRÆFATIO
IN NOVAM
HISTORICORUM
FRANCIÆ
COLLECTIONEM.


O
PUS aggredimur à viris non vulgariter doctis jamdiu tentatum, variis subinde probatum regni Ministris, qui ei patrocinium impertire honori duxerunt, novis tamen impedimentis semper retardatum. Opus sanè tam in se utile quàm per se latè patens ; cum Regum nostrorum celebritate, necnon et cum Gentis Francicæ laude tam conjunctum quàm quod maximè.

Exeunte sæculo XVI, P. Pithœus præcipuos Franciæ Historicos, cùm typis editos, tùm manu scriptos, in unum corpus cogendi consilium cepit ; quod quidem annis 1588 et 1596 exsecutus est. Verùm perinde ac si Francia vicinis regionibus exemplum, quod illico imitatæ sunt, dedisse satis habuisset, sæculi sequentis pars effluxit, nemine viam quam Pithœus aperuerat, insistente ; nemine vel supplere quod ille omiserat, vel continuare quod inchoaverat, tentante.

Andreas Chesnius, quem veluti nostræ Historiæ parentem meritò suspicimus, libellum anno 1635 in


Tom. I.
A