Pagina:Przegląd Geograficzny 1919 (1.3-4).pdf/130

Haec pagina nondum emendata est

historiae ab extraneis tanquam status provinciae ignaris aeditae referunt. Lithuanis vestitus satis est pomposus, quo illi ñeque uno ñeque certo utuntur, victus lautus, mensa praeter pecudum et aliorum animantium aviumque domesticarum carnes, altilibus et feris animalibus piscibusque, additis variis aromatibus et aliis ferculorum condimentis. instruitur. Potus ex melle, aqua, et lupulo cofectus : qui cum succo ex cerasis expresso, et variis aromatibus, in domibus praesertim satraparum, ad centum et plures annos as<ervatus et conditus, dulcedine et sapore suo vinum Malvaticum superare videtur. Vini quoque usus non ita pridem adeo inolevit, ut eo nunc vulgus etiam ipsum in conviviis utatur, quod exHungaria curribus, Hispania vero, Gallia et a Rheno Regiomontum et Rigam, illinc postea in Lithuanian navibus apportatur. Agrestes humiliter et parce vivunt. panem nigrum comedunt, oleribus et carnibus pecudum, quorum hie ingens copia extat, vescuntur, po'us illis solennis est vinum crematum, cervisiam quoque, et aquam mulsam, sed rarius, in usu habent.

Lithuani fidem Christi, abiecto impio daemonum cultu, tunc susceperunt, cum Jagello M. Dux Lithuaniae recepit in matrimonium Edvigim Reginam Poloniae, Cracoviaeque a Bodzanta Archiepiscopo Gnesnensi cum Vitoldo, Borysow et Switrigelone, fratribus germanis, baptisatus est anno 1386, 4 Februarii (ubi foederum et unitatis inter Polonos et Lithuanos fundamenta iacta fuerant), quorum exemplo nobilitas et plebs Lithuaniae adducta baptismum alacriter suscipiebat, et eum semel susceptum tamdiu tenuerunt d^nec haereses nostramemoria ex Germania in Poloniam inveclae Lithuaniam quoque infecerunt. Christiano tamen more in omnibus, ut ceterae gentes Catholicae, vivunt, illorum autem antiquorum Lithuanorum mores, de quibus Aeneas Sylvius scribit, ita abiecerunt, ut vel iam degenerasse ab illis credendi sint, vel iis nunquam maiores illorum preditos fuisse, id quod magis veritati consentaneum est, existimes. Igitur hie almus Ducatus, renovatis et ampliatis antiquis foederibus, anno tandem 1569 cum Regno Poloniae in unum Rei pub, corpus, salvis suis juribus et libertatibus (nam instituía et magistratus peculiares Lithuani, eos videlicet quos et ante, retinent) unanimi consensu, non propter metum, ut quidam inscii autumant, penitus coaluit ac conjunctus est, et iam unita foeliciter utraque pars, mutuo sese contra quosvis hostes iuvet. Quibus de rebus si plura cognoscere velis, historíeos consule, nos enim hic nisi ea quae ad veritatem ostendendam et quorundam historicorum falso scripta refutanda pertinebat, breviter tibi exposuimus et tu non alia, quam ea quae a nobis accepisti, si praesens adisses, ipsemet animadverteres. Interim vale et banc tantam Excellentissimi Ducis joperam, in eaque continuanda maximam diligentiam et expensas, nostrum .autem licet exiguum laborem benevolens prosequaris. Val e et fruere. T. M. Pol. Geograph.

Amsterodami.

Excudebat Guilielmus Janssonius, sub signo Solarii 1613.