Pagina:Przegląd Geograficzny 1919 (1.3-4).pdf/128

Haec pagina emendata est

Benevolo Lectori S.

Describentibus nobis ea cum diligentia qua potuimus tabulam hanc Geographicam M. Duca. Lithuaniae operae pretium visum est de plaga regionis ac moribus hominum pauca huic tabulae adjicere, quo potissimum occurramus scriptis ac sententiis variorum authorum, qui nonnulla incerta de hac regione libris suis tradiderunt, quae nos, totam fere eam describendi causa peragrantes, scriptis illorum non modo non consentanea, sed et adversantia comperimus. Magnus Ducatus Lithuaniae est regio amplissima ac nobilissima: et stagnis piscosis, lacubus, magnis ac celeberrimis fluminibus irrigatur, quorum praecipui sunt iique navigabiles, Chronon, qui nunc Niemen dicitur, Rubon, nunc Dzwina appel‹l›atus, Borystnenes, Dniepr vulgo nuncupatus, Bugus, Pripetius, Vilia, Bereszyna, Szczara, Swieta, Nieuiaza, Swislocz, Slucza, Lania etc. Nemoribus peroportunis referta, quae maximum in venatione ac mellis productione fructum gignunt et ex quibus materia pro navibus, domibus et cinere conficiendo affatim suppeditatur. Haec autem regio facilem ad se aditum omnibus ex partibus via certa minimeque impedita (contra aliorum scriptorum sententiam, qui eam nisi hyeme accessam tradunt) praebet: nam viator ex Polonia iter faciens ne plantam quidem pedis (ut ita dicamus) aquae immerget. Frumenti omnis generis feracissima, ejusque segetes ad maturitatem semper deveniunt: cujus fertilitatis ac ubertatis Regiomontum et Riga, emporia celeberrima, testimonium exhibere possunt, quae frumenta ex Lithuania navibus advecta regionibus tra‹n›smarinis impartiuntur. Quare magna nunc sunt Lithuanis cum caeteris gentibus variarum rerum commercia, nam praeter frumenta omnis generis siliginem videlicet triticum, hordeum etc. etiam linum, canapis, coria boum, sebum, cera, cinis, pix, pelles quoque ferarum, martum praesertim, castorum, vulpium, et multa alia hinc exportantur. Auri, argenti, aeris fo[n]dinas licet non habeat, eorum tamen suffic‹i›entiam semper et habuit et nunc habet: neque res (ut quidam scribunt) pro rebus mutant, nisi quod aromata et varia eduliorum condimenta, potus varietas, una cum pannis aureis et sericeis hanc gentem vehementer exhauriant. Civitatibus, oppidis et pagis haec regio nunc est frequentissima, quarum primaria est Vilna, caput totius regionis, urbs Celebris et amplissima, in circuitu cum suburbiis circiter duo miliaria germanica complectens, ad confluentem Viliae et Vilnae fluviorum sita; quorum hic, qui urbi nomen indidit, minor, ille autem et major et navigabilis, qui emensis infra Vilnam quatuordecim miliaribus apud Kaunam Niemeni commiscetur. In ipsa urbe plurima aedificia, tam publica quam privata, insigniter extructa conspiciuntur: nam domus ligneae paucae hac tempestate eaeque in anfractibus, angulis et suburbiis extant. Arces quoque duas non tam firmas quam splendidas habet, unam in colle Tur dicto tempore paganisme extructam, sed iam ex parte ob vetustatem collapsam, alteram in plano, ubi Vilna fluvius Viliam influit, in qua Episcopalis Ecclesia ingenti sumptu extructa et S. Stanislao dicata sita est. Plurima praeterea reperiuntur in hac urbe templa Romanae obedientiae, et Rutheno-