Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/69

Haec pagina emendata est

imperium Britannicum conditum est et cōnservābitur. Flōreat Etona, ubi adulēscēns ille fortissimus ēducātus est! Quid est imperium Britannicum? Societās populōrum et nātiōnum, quae commūniōne beneficiōrum officiōrumque continētur. Bella enim prō sociīs colōniīsque sūmuntur et geruntur; colōniae prō Britanniā, commūnī omnium Britannōrum parente, sanguinem suum profundere parātae sunt. Nam prīncipātus Britannicus imperium et lībertātem, rēs quondam inter sē contrāriās, cōnsociat. Itaque illud patrōcinium orbis terrārum vērius quam imperium nōminārī oportet. Videāmus, mī fīlī, nē, ut maiōribus nostrīs pulcherrimum fuit tantam nōbīs glōriam imperiī trādere, sīc nōbīs turpissimum sit id quod accēpimus obtinēre et cōnservāre nōn posse. Illud vērō imperiī nostrī firmissimum fundāmentum est quod victōs in cīvitātem admittere possumus. Iānua nostra omnibus aperta est. Batāvīs, igitur, sīcut aliīs populīs victīs, cīvibus Britannicīs esse licet. Ex hostibus sociī aliquandō fuerint, ut spērāmus; quō tempore hanc sibi quisque maximam laudem iūdicābit, ut dē sē dīcere possit ‘Cīvis Britannicus sum,’ et dē Britanniā

Fēcīstī pătrĭām dīvērsīs gēntĭbŭs ūnām!

Nam quae Claudiānus, poēta Rōmānus, dē urbe Rōmā scrīpsit, ea etiam vērius dē Britanniā dīcere licet: