Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/68

Haec pagina emendata et bis lecta est

gentēsimō octōgēsimō prīmō vītā dēcessit, quattuor annōs nātum. Resurgam.’ Resurrēxit. Hodiē omnia plēna sunt laetitiae. Statiō illa Bechuanārum, quae per septem mēnsēs obsidiōnem tantā fortitūdine, animō tam hilarō sustinuerat, obsidiōne līberāta est. Tibi, dux fortissime, quī oppidum prosperē dēfendistī, grātiās agimus maximās. Bene vertat, quod agās! Flōreat Domus Carthūsiana, in quā ēducātus es! Sed eōs quoque memoriā teneāmus, quī prō patriā pugnantēs vītam exspīrāvērunt. Sōlum Āfricānum Britanniae et colōniārum Britannicārum commūne sepulchrum est. Monumentum in memoriam fīliī imperātōris nostrī ad Tugēlam factum nūper vīdī: in quō haec verba sunt —

In Memoriam
frederici hugonis sherston roberts
qui die XVIII ante kal. ian. a. s. MDCCCXCIX vulnus mortiferum accepit
dum facinus egregium et audax facit
propter quod crucis victorianae decus meruit.
ad tugelam postridie exspiravit.

Vīta eius brevis sed nōn imperfecta fuit. Nam quid pulchrius est quam prō patriā pugnantem vītam exspīrāre? Tū, mī fīlī, exemplum tantae virtūtis memoriā tenē. Ab hīs et huiusmodī virīs