Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/66

Haec pagina emendata et bis lecta est
[Past Imperfect Subjunctive of First, Second, Third, and Fourth Conjugations.]

54. Altera victōria eius diēī in Terrā Nātālī reportata est, ubi Fabius ille noster operam dabat ut Castra Mariāna obsidiōne līberāret. Bis iam flūmen Tugēlam trāiēcerat, ut hostēs locō movēret et viam ad oppidum obsessum faceret. Sed bis coāctus erat ut suōs redūceret. Dē quibus expedītiōnibus patruus meus ad mē haec scrīpsit: “Via trāns montēs tam altōs et difficilēs dūcēbat, ut paucī multōs itinere facile prohibērent. Sed nostrī per trēs mēnsēs tantam virtūtem praestitērunt, ut calōrem, pruīnam, imbrem, inopiam, vulnera, mortem aequō atque hilarō animō tolerārent, montēs altissimōs ascenderent, loca inīquissima caperent, omnem vim et impetum bellī sustinērent. Haec facilia ex difficillimīs magnitūdō animī reddidit; ut omnēs hominēs dē tantā fortitūdine cum admīrātiōne audīrent, iūdicārentque nūllōs mīlitēs umquam fortius sanguinem suum prō patriā profūdisse. Et quamquam ter frūstrā contenderent, ut hostēs ex illīs montibus pellerent, tamen audāciā vērē Britannicā cōnstituērunt ut etiam atque etiam pugnārent, dōnec vincerent.”

55. Et vīcērunt. Nam postquam diē alterō et vīcēsimō mēnsis Februāriī legiō Hibernica flūmen ab oriente trāiēcit, ut collem Petrēium, in quō Batāvī stābant, caperet, diē septimō et vīcēsimō tōtus exercitus Britannicus trāiēcit et cum Batāvīs proelium commīsit. Tam ācriter pugnātum est ut ex nostrīs mīlle sēscentī virī mitterentur. Tandem