Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/65

Haec pagina emendata est
Mons Equinus

Batāvī sē per decem diēs fortissimē dēfendērunt, sed frūstrā. Nostrī quoque fossās contrā fossās Batāvōrum fōdērunt; hās ita cotīdiē propius mōvērunt, ut tandem septingentōs tantum passūs ā fossīs Batāvōrum abessent. Postrēmō duae centuriae Canadēnsium noctū etiam propius appropinquāvērunt, et ibi novās fossās fōdērunt. Tum Batāvus salūtem dēspērāvit, et postrīdiē sē cum tōtō exercitū suō dēdidit. Diēs erat Maiubēnsis. Quattuor mīlia captīvōrum in Colōniam missī sunt. Rēgīna nostra populō Canadēnsī litterās mīsit, in quibus admīrātiōnem tantae virtūtis significat, et mortem tot virōrum fortium dēplōrat. Dē imperātōre nostrō Mārcus hunc versum scrīpsit:

Ūnŭs hŏmō nōbīs prōpĕrăndī rēstĭtŭīt rēm.