Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/62

Haec pagina emendata et bis lecta est

recitāvit:“Silentiō noctis pedibusque nūdīs collem ascendere incipiunt. Sed Mancuniēnsēs nostrī ad arma volant. Ad decimam hōram diēī pugnātur, quō tempore tantus imber cadit, ut sōl nebulīs obscūrētur. Tum impetum tam ācrem in Batāvōs faciunt ut eōs prōpulsent et castra salva praestent. Pulcherrimum erat facinus. Sed in oppidō summa inopia est, ut litterae, quae per columbās mittuntur, nūntiant. Cibus cārissimus est; nūllī iam bovēs, nūllae ovēs, nūllī porcī in oppidō sunt. Carne equīnā vīctitant. Multī hominēs aegrōtant; sed ubi nūllae vaccae sunt, lac dēest. Gallīnae dēnāriīs vīgintī cōnstant, duodecim ōva trīgintā dēnāriīs, cētera grandī pretiō. Nāvis āeria nōnnumquam ex oppidō ēmittitur, ut quae apud hostēs aguntur explōrētur.

Navis Aeria

Ex quā