Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/61

Haec pagina emendata est


Ūnŭs hŏmō nōbīs cūnctāndō rēstĭtŭīt rēm.

Hoc bellum Britanniam, mātrem tot fīliārum ēgregiārum, cum colōniīs suīs in ūnīus et maiōris populī corpus cōnsecrāvit.

Ūnă dūm Rēgīnă nōstr(a) ēst, ūnŭs īn Rēgīn(am) āmōr,
Ūnūm foēdŭs ōmnĭs ēstō nōmĭnīs Brĭtānnĭcī!

Sīc ūnā vōce exclāmat Maior illa Britannia, cui sōl numquam occidit. Colōniae autem nostrae līberae maximam sibi laudem esse iūdicant, dicere posse:

Fīlĭă mātrĭs īn dŏmō,
Dŏmĭnă sūm tămēn dŏmī.

Tū, Canada, duo mīlia fīliōrum tuōrum mīsistī. Vōs, Colōniae Austrāliēnsēs, cum Novā Zēlandā et Tasmāniā octo mīlia mīsistis. Tū, Terra Nātālis, quae fīlia Britanniae nātū minim es, quīnque mīlia dedistī. Quam vēra sunt verba Horātiī!

Caēlūm nōn ănĭmūm mūtānt quī trāns mārĕ cŭrrūnt.

Et in Britanniā ipsā magna multitūdō voluntāriōrum nōmina sua dedērunt. Deus salvam praestet Rēgīnam!”

XVII. Post tenebras lux.
[Present Subjunctive of sum and First Conjugation.]

50. Initium est novī annī. Batāvōs piget Castra Mariāna iam duōs mēnsēs obsidēre; nostrōs quoque obsidērī piget. Hostēs igitur operam dant ut oppidum vī expugnent, et diem cōnstituunt quō impetum in Caesaris Castra dent, quae ad merīdiem oppidī iacent. Dē quā rē patruus meus haec