Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/59

Haec pagina emendata et bis lecta est

cupāverant et in rīpīs fossās suās mortiferās fōderant. Māne diēī quīntī decimī mēnsīs Decembris imperātor noster quattuor legiōnēs suās ad proelium ēdūxit. Caelum caeruleum et serēnum erat; magnus calor sōlis. Legiō Hibernica, quae in sinistrō cornū erat, ad rīpās flūminis fortissimē appropinquāvit; sed postquam quīngentōs vel sescentōs virōs āmīsērunt, sē recipere coāctī sunt. In dextrō cornū tormenta nostra dēfēnsōribus nūdāta sunt; quōrum decem ab hostibus capta sunt, postquam eī quī tormentīs ministrābant paene omnēs interfectī sunt. Sed duo ex tormentīs parva manus nostrōrum ē locō mortiferō recēpit. Facinus pulcherrimum fuit. In eā manū fuit adulēscēns ēgregiae speī, nōmine Roberts.” Fuit: nam is quoque, graviter vulnerātus, posterō diē exspīrāvit. In eō proeliō mīlle ducentōs virōs āmīsimus.

Fossa Batavorum