Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/58

Haec pagina emendata et bis lecta est

46. “Silentiō noctis per tenebrās et imbrem Calēdonēs agmine quadrātō ad locum iter faciunt. Subitō āēr ignibus tonitrūque tremit; hostis autem nusquam cōnspicitur. Sed ex omnibus fossīs imber mortifer missilium in ōrdinēs nostrōs effunditur, et pūnctō temporis ducentī vel trecentī ex virīs illīs fortissimīs ūnā cum lēgātō mortuī vel vulnerātī iacuērunt. Nostrī īnsidiās inciderant. In tenebrīs autem nūllus erat ūsus oculōrum; nec imperia in tantō tumultū audīrī vel accipī poterant. Ōrdinēs igitur nostrī perturbātī et cōnfūsī sunt; arma virīque, alius super alium, praecipitantur: nōn proelium sed trucīdātiō fuit. Nostrī ex locō mortiferō, ut poterant, sē recēpērunt, vel viam per mediōs hostēs facere contendērunt. Plūs quam septingentōs virōs ex quattuor illīs cohortibus āmīsimus.” Haec clādēs māne dīcī ūndecimī mēnsis Decembris accepta est. Prīdiē alia clādēs Britannica ex Colōniā nūntiāta erat. Alius exercitus Britannicus ad Montem Procellārum in īnsidiās inciderat, et victus erat. Nihil eōrum quae apud nōs agēbantur hostibus ignōtum erat. Nam explōrātōrēs omnia indicāvērunt.

47. Fēriae Nātālēs adventant. Intrā trēs diēs apud patruum meum erō. Dulce domum! Sed fēriae nōn hilarae erunt. Nam dē tertiā clāde, in Terrā Nātālī acceptā, ācta diurna haec nūntiant: “Magnus ille exercitus Britannicus, cui imperātor noster praeest, plūs quam vīgintī mīlia virōrum numerō, Castra Mariāna obsidiōne līberāre contendēbat. Inter nostrōs et oppidum fluēbat Tugēla, quem Batāvī oc-