Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/57

Haec pagina emendata et bis lecta est

fēcērunt, tumulōs cēpērunt, hostēs in fugam coniēcērunt. Quibus in proeliīs, ad Montem Bellum et Lacum Grāmineum pugnātīs, Cūstōdēs Rēgālēs et classiāriī nostrī praecipuam laudem, reportāvērunt. Inde iter ad Flūmen Turbulentum incēpērunt. Dux autem Batāvus, cui nōmen est Cronje, in rīpīs flūminis magnās fossās puteōsque fōderat, in quibus cōpiās suās et tormenta occultāverat. Ibi per tōtum diem ācerrimē pugnātum est. Batāvī circiter quīngentōs ex nostrīs interfēcērunt vel vulnerāvērunt. Tandem nostrī impetum in sinistram partem flūminis fēcērunt, et sē trāiēcērunt. Tum Batāvī sē ex proeliō recēpērunt.

45. Haec victōria diē duodētrīcēsimō mēnsis Novembris reportāta est. Dē quā patruus meus mihi haec scrīpsit:“Victōria nostrīs nōn magnō ūsuī erat, quia hostibus īnstāre nōn poterant. Nam lēgātus Britannicus nūllōs equitēs habēbat. Peditēs nostrī ad huiusmodī bellum minus aptī sunt. Batāvīs, sīcut Britannīs antīquīs, nōn mōs est iūstō proeliō pugnāre. Equitēs eōrum arma peditum portant et pedibus pugnāre possunt. Itaque mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant.” Exercitus noster iam vīgintī tantum mīlia passuum ab oppidō obsessō aberat. Sed inter castra nostra et Adamantopolim mōns erat, Macrifontium nōmine, quem necesse erat superāre. Lēgātus noster quattuor cohortēs Calēdonum praemīsit, locī occupandī causā. Sed Batāvus suōs in fossīs, quās ante montem fōderat, in īnsidiīs posuerat. Dē magnā clāde Britannicā acceptā in āctīs diurnīs haec lēgī.