Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/56

Haec pagina emendata est

poteram, iam ante adventum litterārum meārum audierīs. Sed pauca verba ad tē mittere cupiēbam. Cūr tam diū nihil litterārum ā tē? Ut valēs? Quid tū et condiscipulī tuī, Mārcus et Alexander, inter fēriās faciētis? Mox ā tē litterās accipiēmus, ut spērō. Nōs magnum dolōrem ex bellō capimus. Batāvī Castra Mariāna iam plūs quam trīgintā diēs obsident. Oppidum capere magnopere cupiunt, et fortasse capient. Noctēs diēsque missilia omnis generis in oppidum iaciunt, et impetūs in nostrōs faciunt. Nostrī autem quid facere possunt? Dēficit cibus, dēficit aqua. Vix somnum capere possunt. Necesse est eīs cunīculōs et puteōs in terrā fodere. Eō sē recipiunt sī tormenta Batāvōrum audiuntur; sed paucī tormentīs interficiuntur. Sīc litterae, quae per columbās mittuntur, nūntiant. Et duo alia oppida Britannica, Adamantopolis et Stātiō Bechuanārum, ā Batāvīs obsidentur. Tū vērō mox rescrībe. Etiam atque etiam valē.

XV. Victoriae et Clades Britannicae.
[Verbs in io with Infinitive in erePerfect Stems.]

44. Īdibus Decembribus scrīptum. Intrā hōs vīgintī diēs dē tribus victōriīs atque duābus clādibus Britannicīs nūntium accēpimus. Exercitus Britannicus, in quō octo mīlia virōrum erant, per fīnēs Orangiae iter faciēbat, Adamantopolim obsidiōne līberandī causā. Via per campōs lātōs et apertōs dūcēbat; sed nōnnūllīs in locīs tumulī erant, quōs necesse erat superāre. Hōs Batāvī, velut aquilae nīdōs suōs, īnsēderant, et viam cūstōdiēbant. Sed nostrī impetūs in eōs fortissimē