Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/54

Haec pagina emendata et bis lecta est
[Fourth ConjugationPast Imperfect and Future, Active and Passive.]

41. “Sed cūr nōn multō ante” inquit “bellum cūrāvimus? Nam prōverbium est ‘in pāce bellum parā.’ Crēbrī nūntiī dē perīculō bellī veniēbant. Batāvōs enim bellum per multōs annōs parāre audiēbāmus: urbēs suās mūniēbant, mīlitēs ex omnibus partibus Eurōpae cōnscrībēbant. Sed nōs nihil cūrāvimus. Nesciēbāmus enim perīculum vērum esse. Nunc scīmus: sed num sērō scīmus? Magnum exercitum nūper ēmīsimus: sed quandō in Āfricam Merīdiānam adveniet? Num ante ad ventum exercitūs nostrī dē aliīs victōriīs Batāvōrum audiēmus? Quis Terram Nātālem ā Batāvīs cūstōdiet, dum exercitus noster in marī erit? Nam sex mīlia mīlium passuum sunt inter nōs et prōmunturium Speī Bonae. Hostibus autem tōta regiō ubi pugnābitur, omnia vada omnium flūminum nōta sunt.”

[Fourth ConjugationPerfect Stem Active.]

42. Hodiē, quī est diēs decimus mēnsis Novembris, dē adventū in Āfricam Merīdiānam ūnīus ex magnīs illīs nāvibus, quae ‘Castella’ nōminantur, audīvimus. Ā portū nostrō Angelicō ad Prōmunturium Speī Bonae intrā vīgintī diēs nāvigāverat. Herī advēnit, et statim ad Portum Nātālem missa est, quō intrā paucōs diēs perveniet. Sed Castra Mariāna ducentā ferē mīlia passuum ā Portū Nātālī distant. In illā autem nāvī est ūna cohors eōrum quī patriam vocantem audīvērunt. Imperātor noster, cui cognōmen est Buller, prīdiē Kalendās