Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/53

Haec pagina emendata et bis lecta est

quod nōnnūlla tormenta nāvālia, quae classiāriī nostrī in ipsō tempore apportāvērunt, nostrīs auxiliō fuērunt. Post proelium autem magnum incommodum nūntiātum est. Nam proximā nocte duae cohortēs nostrōrum in collem, quī ad septentriōnēs situs est, missae erant, locī occupandī causā. Sed in itinere mūlīs, quī tormenta nostra trahēbant, terror subitō incidit, et omnēs velut furōre āctī in fugam sē dedērunt, arma virōsque in tenebrīs praecipitantēs. Postrīdiē māne nostrī sē in locō inīquō esse vīdērunt: ab hostibus undique circumdatī erant. Fortiter sed frūstrā sē dēfendērunt, et tandem coāctī sunt sē dēdere. Haec Nōnīs Novembribus scrīpsī.

XIII. Milites Reginae.
[Fourth Conjugation.Present, Active and Passive]

40. Hodiē diēs est tertius mēnsis Novembris. Nōs puerī multa dē bellō audīmus. Veniunt ferē cotīdiē litterae ab amīcīs nostrīs, quae magnō studiō leguntur et cūstōdiuntur. Magnopere nōs dēlectat dē ‘Mīlitibus Rēgīnae’ audīre et cantāre. Hodiē magister noster, postquam in scholam vēnit “Audīte, puerī,” inquit “quod in actīs diurnīs lēgī. Batāvī cōpiās nostrās circumdedērunt. Castra Mariāna duodecim mīlia nostrōrum cūstōdiunt. Sed nōn facile erit oppidum mūnīre. In campō iacet, quem collēs undique circumdant. In collibus Batāvī tormenta sua magna posuērunt, unde missilia omnis generis in oppidum effundere poterunt. Numerō nostrōs multum superant. Sed quīnquāgintā mīlia virōrum in Āfricam Merīdiānam nūper ēmīsimus.”