Pagina:Pro Patria A Latin Story for Beginners.pdf/50

Haec pagina emendata et bis lecta est

Āfricam Merīdiānam incolunt in ūnam Rempūblicam Batāvam cōnsociāre. Nōbīs Britannīs necesse est prīncipātum nostrum tōtīus Āfricae Merīdiānae obtinēre, et imperium Britannicum, tantīs labōribus conditum, dēfendere.”

XII. Initium Belli.
[Third ConjugationFuture, Active and Passive.]

36. Magnum perīculum bellī esse magister noster dīcit. “In litterīs” inquit “quās praefectus Britannicus nūper ex Terrā Nātālī dedit, Batāvī magnās cōpiās cōnscrībere nūntiantur. Nōs duodecim tantum mīlia mīlitum in Terrā Nātālī habēmus; in exercitū Batāvōrum multō plūrēs sunt. Cōpiās maiōrēs mox mittēmus, colōniae dēfendendae causā; sed sī Batāvī exercitum suum in Terram Nātālem dūcent, quid prohibēbit eōs tōtam colōniam percurrere, dum cōpiae nostrae in marī erunt? Magnum exercitum in Indiā habēmus; sed is ad hoc bellum nōn mittētur.” Sīc dīcit magister noster. Sed nōs puerī bellum nōn formīdāmus. Colōniās nostrās ‘rōbur et aes triplex’ nāvium longārum Britannicārum dēfendet. ‘Etiam atque etiam pugnābimus et vincēmus’ ut est in carmine nostrō Anglicō. Britannia est domina undārum. Sī bellum erit, pater meus ex Colōniā litterās ad mē mox mittet, ut spērō. Litterās quās scrībet ad patruum meum mittam; nam eās libenter leget. Posteā hās et aliās litterās colligam et in commentāriōs meōs exscrībam. Ēn litterārum ipsārum exemplum!